

Epistola ad Ephesios*
Caput 4: Versus 12
In opus ministerii.Hos autem dedit in opus ministerii, ut quisque plene possit facere opus ministrationis sibi creditae. Si enim unus haberet omnia, non perfecte ageret singula.Ad consummationem.Id est, ut eos consummaret qui jam sancti sunt.Et in aedificationem.Id est, ut eos aedificent in corpus Christi, qui adhuc sunt alieni.